Magnificat

Magnificat Anima Mea Dominum.
Et Exsultavit Spiritus Meus In Deo Salutari Meo.

Quia Respexit Humilitatem Ancillae Suae.
Ecce Enim Ex Hoc Beatam Me Dicent Omnes Generationes.

Quia Fecit Mihi Magna Qui Potens Est.
Et Sanctum Nomen Eius.

Et Misericordia Ejus A Progenie In Progenies
Timentibus Eum

Fecit Potentiam In Brachio Suo.
Dispersit Superbos Mente Cordis Sui.

Deposuit Potentes De Sede Et Exaltavit Humiles.
Esurientes Implevit Bonis Et Divites Dimisit Inanes.

Suscepit Israel Puerum Suum,
Recordatus Misericordiae Suae

Sicut Locutus Est Ad Patres Nostros,
Abraham Et Semini Eius In Saecula.

Gloria Patri Et Filio,
Et Spiritui Sancto
Sicut Erat In Principio,
Et Nunc Et Semper
Et In Secula Seculorum
Amen